Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 101
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/101/ et operationem cadit, nam ens

est, et omne ens a primo ente ducit originem,

ut habetur in 12. Metaphysicorum et primo De

coelo.

 

 

EXERCITATIO XV

Continet refutationem secundi argumenti.

 

Secundo argumento, quod tale est,

Deus peccatis non occurrit neque

medetur, illorum igitur auctor et effector

dici poterit, respondeo falsam esse consecutionem.

Ad probationem: Christiana religione

compellimur scelera prohibere ubi possumus,

alias peccati reatum incurrimus. Sic Deus

non avertens et prohibens peccatum, cum

possit, ipsius auctor dicetur.

Respondent communiter Doctores Deum,

in servando homines a peccatis, non minus

praestare quam quod creatura praestare tenetur.

Haec enim, divinae legis praescripto, cogitur

proximum corrigere, ita tamen ut liberum

eius arbitrium minime laedat. Ille, per

Sacram Scripturam, per sacerdotes suos in

terris vicarios, exorbitantes in verum tramitem

reducere et a pravis operibus ad sanam

mentem reflectere conatur, salvo tamen

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES